Talált 46 Eredmények: Voluerit

  • Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quæ ego non præcepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur. (Liber Deuteronomii 18, 20)

  • Atque inde surrexit, ut spicas ex more colligeret. Præcepit autem Booz pueris suis, dicens: Etiamsi vobiscum metere voluerit, ne prohibeatis eam: (Liber Ruth 2, 15)

  • Quiesce hac nocte: et facto mane, si te voluerit propinquitatis jure retinere, bene res acta est: sin autem ille noluerit, ego te absque ulla dubitatione suscipiam, vivit Dominus. Dormi usque mane. (Liber Ruth 3, 13)

  • Forsitan nunc latitat in foveis, aut in uno, quo voluerit, loco: et cum ceciderit unus quilibet in principio, audiet quicumque audierit, et dicet: Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom. (Liber II Samuelis 17, 9)

  • Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensæ comburentur usque ad nihilum. (Liber II Samuelis 23, 7)

  • Et ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque opus est argentum de argento, opera fiant per manus artificum: et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie, et offerat quod voluerit Domino. (Liber I Paralipomenon 29, 5)

  • Et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis, et populus offerre voluerit, et de sacerdotibus quæ sponte obtulerint domui Dei sui, quæ est in Jerusalem, (Liber Esdrae 7, 16)

  • et primus de regiis principibus ac tyrannis teneat equum ejus, et per plateam civitatis incedens clamet, et dicat: Sic honorabitur, quemcumque voluerit rex honorare. (Liber Esther 6, 9)

  • Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardochæum in platea civitatis, et impositum equo præcedebat, atque clamabat: Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare. (Liber Esther 6, 11)

  • Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. (Liber Iob 9, 3)

  • Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum, (Liber Iob 36, 29)

  • Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. (Liber Proverbiorum 21, 1)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina