Talált 1219 Eredmények: Vobis
Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis? (Epistula I Petri 3, 13)
Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe. (Epistula I Petri 3, 15)
Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. (Epistula I Petri 3, 16)
In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes. (Epistula I Petri 4, 4)
Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat: (Epistula I Petri 4, 12)
Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator: (Epistula I Petri 5, 1)
pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie: (Epistula I Petri 5, 2)
omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. (Epistula I Petri 5, 7)
Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi: obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis. (Epistula I Petri 5, 12)
Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen. (Epistula I Petri 5, 14)
Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri: (Epistula II Petri 1, 2)
Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi. (Epistula II Petri 1, 11)