Talált 1219 Eredmények: Vobis
Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam. (Evangelium secundum Marcum 9, 40)
Bonum est sal: quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos. (Evangelium secundum Marcum 9, 49)
At ille respondens, dixit eis: Quid vobis præcepit Moyses? (Evangelium secundum Marcum 10, 3)
Quibus respondens Jesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud: (Evangelium secundum Marcum 10, 5)
Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. (Evangelium secundum Marcum 10, 15)
Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium, (Evangelium secundum Marcum 10, 29)
At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis? (Evangelium secundum Marcum 10, 36)
sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est. (Evangelium secundum Marcum 10, 40)
Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister: (Evangelium secundum Marcum 10, 43)
et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus. (Evangelium secundum Marcum 10, 44)
Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc. (Evangelium secundum Marcum 11, 3)
Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei. (Evangelium secundum Marcum 11, 23)