Talált 1219 Eredmények: Vobis
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 23)
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis ; intus autem pleni estis rapina et immunditia ! (Evangelium secundum Matthaeum 23, 25)
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia ! (Evangelium secundum Matthaeum 23, 27)
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum, (Evangelium secundum Matthaeum 23, 29)
Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 36)
Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 38)
Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 39)
Ipse autem respondens dixit illis: Videtis hæc omnia? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 2)
Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 23)
Ecce prædixi vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 25)
Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 26)
Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 34)