Talált 1219 Eredmények: Vobis
Et dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. (Liber Ieremiae 3, 15)
Hæc enim dicit Dominus viro Juda et Jerusalem: Novate vobis novale, et nolite serere super spinas. (Liber Ieremiae 4, 3)
Et dixi: Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, ergone decepisti populum istum et Jerusalem, dicens: Pax erit vobis: et ecce pervenit gladius usque ad animam? (Liber Ieremiae 4, 10)
Iniquitates vestræ declinaverunt hæc, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis: (Liber Ieremiae 5, 25)
Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt vobis: (Liber Ieremiae 7, 8)
faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo: (Liber Ieremiae 7, 14)
sed hoc verbum præcepi eis, dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus: et ambulate in omni via quam mandavi vobis, ut bene sit vobis. (Liber Ieremiae 7, 23)
Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio: et mordebunt vos, ait Dominus. (Liber Ieremiae 8, 17)
quod præcepi patribus vestris, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam, et facite omnia quæ præcipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum: (Liber Ieremiae 11, 4)
Et dixi: A, a, a, Domine Deus: prophetæ dicunt eis: Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis: sed pacem veram dabit vobis in loco isto. (Liber Ieremiae 14, 13)
Et dicit Dominus ad me: Falso prophetæ vaticinantur in nomine meo: non misi eos, et non præcepi eis, neque locutus sum ad eos. Visionem mendacem, et divinationem, et fraudulentiam, et seductionem cordis sui, prophetant vobis. (Liber Ieremiae 14, 14)
Et ejiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis, vos et patres vestri: et servietis ibi diis alienis, die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem. (Liber Ieremiae 16, 13)