Talált 2204 Eredmények: Vir
Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suæ, operuitque eos stipula lini, quæ ibi erat. (Liber Iosue 2, 6)
Parate duodecim viros de tribubus Israël, singulos per singulas tribus. (Liber Iosue 3, 12)
Elige duodecim viros singulos per singulas tribus: (Liber Iosue 4, 2)
Vocavitque Josue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israël, singulos de singulis tribubus, (Liber Iosue 4, 4)
Hæc autem causa est secundæ circumcisionis: omnis populus, qui egressus est de Ægypto generis masculini, universi bellatores viri, mortui sunt in deserto per longissimos viæ circuitus, (Liber Iosue 5, 4)
Cum autem esset Josue in agro urbis Jericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium: perrexitque ad eum, et ait: Noster es, an adversariorum? (Liber Iosue 5, 13)
Dixitque Dominus ad Josue: Ecce dedi in manu tua Jericho, et regem ejus, omnesque fortes viros. (Liber Iosue 6, 2)
et interfecerunt omnia quæ erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt. (Liber Iosue 6, 21)
Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Josue: Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia quæ illius sunt, sicut illi juramento firmastis. (Liber Iosue 6, 22)
Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et ædificaverit civitatem Jericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus. (Liber Iosue 6, 26)
Cumque mitteret Josue de Jericho viros contra Hai, quæ est juxta Bethaven, ad orientalem plagam oppidi Bethel, dixit eis: Ascendite, et explorate terram. Qui præcepta complentes exploraverunt Hai. (Liber Iosue 7, 2)
Et reversi dixerunt ei: Non ascendat omnis populus, sed duo vel tria millia virorum pergant, et deleant civitatem: quare omnis populus frustra vexabitur contra hostes paucissimos? (Liber Iosue 7, 3)
