Talált 98 Eredmények: Vestro
Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos: (Liber Genesis 9, 9)
Et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro. (Liber Genesis 31, 6)
sin autem non vis, non ibimus: vir enim, ut sæpe diximus, denuntiavit nobis, dicens: Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo. (Liber Genesis 43, 5)
Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum: qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universæ domus ejus, ac principem in omni terra Ægypti. (Liber Genesis 45, 8)
Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis: (Liber Genesis 50, 4)
ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro. (Liber Exodus 5, 11)
Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et ait eis : Ite et sacrificate Deo vestro in terra hac. (Liber Exodus 8, 25)
Dixitque Pharao : Ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto : verumtamen longius ne abeatis, rogate pro me. (Liber Exodus 8, 28)
Revocaveruntque Moysen et Aaron ad Pharaonem : qui dixit eis : Ite, sacrificate Domino Deo vestro : quinam sunt qui ituri sunt ? (Liber Exodus 10, 8)
Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro. (Liber Exodus 23, 13)
Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui. (Liber Exodus 23, 25)
Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium : tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro. (Liber Exodus 23, 31)