Mosaico decorativo

Talált 614 Eredmények: Verbum Dei Christum

  • Omni autem die non cessabant in templo et circa domos, docentes et evangelizantes Christum Jesum. (Actus Apostolorum 5, 42)

  • Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: Non est æquum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. (Actus Apostolorum 6, 2)

  • Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde: multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei. (Actus Apostolorum 6, 7)

  • Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei. (Actus Apostolorum 8, 4)

  • Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabat illis Christum. (Actus Apostolorum 8, 5)

  • Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem. (Actus Apostolorum 8, 14)

  • Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant. (Actus Apostolorum 8, 25)

  • Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait: Credo Filium Dei esse Jesum Christum. (Actus Apostolorum 8, 37)

  • Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus). (Actus Apostolorum 10, 36)

  • Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæam: incipiens enim a Galilæa post baptismum quod prædicavit Joannes, (Actus Apostolorum 10, 37)

  • Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum. (Actus Apostolorum 10, 44)

  • Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judæa, quoniam et gentes receperunt verbum Dei. (Actus Apostolorum 11, 1)


"Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração." São Padre Pio de Pietrelcina