Talált 401 Eredmények: Verba
Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus. (Prophetia Malachiae 3, 13)
Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram, (Evangelium secundum Matthaeum 7, 24)
Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam: (Evangelium secundum Matthaeum 7, 26)
Et factum est: cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 28)
Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 35)
Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis. (Evangelium secundum Marcum 8, 38)
Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. (Evangelium secundum Marcum 13, 31)
Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc: (Evangelium secundum Lucam 1, 65)
Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo. (Evangelium secundum Lucam 2, 19)
Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo. (Evangelium secundum Lucam 2, 51)
Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. (Evangelium secundum Lucam 7, 1)
Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret. (Evangelium secundum Lucam 9, 28)