Talált 12906 Eredmények: Ut
in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris, (Epistula II ad Corinthios 6, 7)
per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam: ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti: (Epistula II ad Corinthios 6, 8)
quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati: (Epistula II ad Corinthios 6, 9)
quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. (Epistula II ad Corinthios 6, 10)
Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris: (Epistula II ad Corinthios 6, 12)
eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos. (Epistula II ad Corinthios 6, 13)
Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate? aut quæ societas luci ad tenebras? (Epistula II ad Corinthios 6, 14)
quæ autem conventio Christi ad Belial? aut quæ pars fideli cum infideli? (Epistula II ad Corinthios 6, 15)
qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. (Epistula II ad Corinthios 6, 16)
Non solum autem in adventu ejus, sed etiam in consolatione, qua consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram æmulationem pro me, ita ut magis gauderem. (Epistula II ad Corinthios 7, 7)
nunc gaudeo: non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad pœnitentiam. Contristati enim estis ad Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. (Epistula II ad Corinthios 7, 9)
Quæ enim secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur: sæculi autem tristitia mortem operatur. (Epistula II ad Corinthios 7, 10)