Talált 12906 Eredmények: Ut
Præcipe filiis Israël, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter, (Liber Leviticus 24, 2)
et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini. (Liber Leviticus 24, 7)
Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fœdere sempiterno: (Liber Leviticus 24, 8)
eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto: quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo. (Liber Leviticus 24, 9)
Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem pepererat de viro ægyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita. (Liber Leviticus 24, 10)
Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.) (Liber Leviticus 24, 11)
Qui locutus est ad Moysen, (Liber Leviticus 24, 13)
dicens: Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus. (Liber Leviticus 24, 14)
Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei: (Liber Leviticus 24, 19)
Locutusque est Moyses ad filios Israël: et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 24, 23)
Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens: (Liber Leviticus 25, 1)
Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus: (Liber Leviticus 25, 3)