Talált 12906 Eredmények: Ut
ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi, (Epistula I ad Corinthios 1, 7)
Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. (Epistula I ad Corinthios 1, 10)
Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephæ: ego autem Christi. (Epistula I ad Corinthios 1, 12)
Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? (Epistula I ad Corinthios 1, 13)
Baptizavi autem et Stephanæ domum: ceterum nescio si quem alium baptizaverim. (Epistula I ad Corinthios 1, 16)
Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. (Epistula I ad Corinthios 1, 17)
Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. (Epistula I ad Corinthios 1, 18)
nos autem prædicamus Christum crucifixum: Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, (Epistula I ad Corinthios 1, 23)
ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam: (Epistula I ad Corinthios 1, 24)
sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: (Epistula I ad Corinthios 1, 27)
et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret: (Epistula I ad Corinthios 1, 28)
ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. (Epistula I ad Corinthios 1, 29)