Talált 12906 Eredmények: Ut
Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis, (Actus Apostolorum 15, 8)
Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos. (Actus Apostolorum 15, 12)
Et huic concordant verba prophetarum: sicut scriptum est: (Actus Apostolorum 15, 15)
Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David quod decidit: et diruta ejus reædificabo, et erigam illud: (Actus Apostolorum 15, 16)
ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc. (Actus Apostolorum 15, 17)
sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine. (Actus Apostolorum 15, 20)
scribentes per manus eorum: Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem. (Actus Apostolorum 15, 23)
ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione: a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete. (Actus Apostolorum 15, 29)
Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt. (Actus Apostolorum 15, 32)
Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos. (Actus Apostolorum 15, 33)
Visum est autem Silæ ibi remanere: Judas autem solus abiit Jerusalem. (Actus Apostolorum 15, 34)
Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini. (Actus Apostolorum 15, 35)