Talált 12906 Eredmények: Ut
habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit. (Liber Leviticus 13, 45)
in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est, (Liber Leviticus 13, 48)
si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti: (Liber Leviticus 13, 49)
et die septimo rursus aspiciens, si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est: pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa: (Liber Leviticus 13, 51)
Sin autem obscurior fuerit locus lepræ, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet. (Liber Leviticus 13, 56)
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: (Liber Leviticus 14, 1)
præcipiet ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum. (Liber Leviticus 14, 4)
alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati, (Liber Leviticus 14, 6)
quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut jure purgetur: et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet. (Liber Leviticus 14, 7)
Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua: purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus, (Liber Leviticus 14, 8)
immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia: Sancta sanctorum est. (Liber Leviticus 14, 13)
Quod autem reliquum est olei in læva manu, fundet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri, et super sanguinem qui effusus est pro delicto, (Liber Leviticus 14, 17)