Talált 12906 Eredmények: Ut
Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt pharisæi et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis, (Evangelium secundum Lucam 11, 53)
insidiantes ei, et quærentes aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum. (Evangelium secundum Lucam 11, 54)
Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, cœpit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento pharisæorum, quod est hypocrisis. (Evangelium secundum Lucam 12, 1)
Nihil autem opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur. (Evangelium secundum Lucam 12, 2)
Quoniam quæ in tenebris dixistis, in lumine dicentur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, prædicabitur in tectis. (Evangelium secundum Lucam 12, 3)
Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant. (Evangelium secundum Lucam 12, 4)
Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete. (Evangelium secundum Lucam 12, 5)
Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei: (Evangelium secundum Lucam 12, 8)
qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei. (Evangelium secundum Lucam 12, 9)
Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur. (Evangelium secundum Lucam 12, 10)
Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis. (Evangelium secundum Lucam 12, 11)
Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hæreditatem. (Evangelium secundum Lucam 12, 13)