Talált 12906 Eredmények: Ut
Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum: et exclamans voce magna, dixit: Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei Altissimi? obsecro te, ne me torqueas. (Evangelium secundum Lucam 8, 28)
Præcipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. Et ruptis vinculis agebatur a dæmonio in deserta. (Evangelium secundum Lucam 8, 29)
Interrogavit autem illum Jesus, dicens: Quod tibi nomen est? At ille dixit: Legio: quia intraverant dæmonia multa in eum. (Evangelium secundum Lucam 8, 30)
Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent. (Evangelium secundum Lucam 8, 31)
Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte: et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis. (Evangelium secundum Lucam 8, 32)
Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in villas. (Evangelium secundum Lucam 8, 34)
Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo dæmonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt. (Evangelium secundum Lucam 8, 35)
Nuntiaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione: (Evangelium secundum Lucam 8, 36)
et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis: quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est. (Evangelium secundum Lucam 8, 37)
Et rogabat illum vir, a quo dæmonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Jesus, dicens: (Evangelium secundum Lucam 8, 38)
Factum est autem cum rediisset Jesus, excepit illum turba: erant enim omnes exspectantes eum. (Evangelium secundum Lucam 8, 40)
Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogæ erat: et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus, (Evangelium secundum Lucam 8, 41)