Talált 12906 Eredmények: Ut
Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 1)
erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 3)
Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 4)
Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 5)
Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 6)
Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 9)
Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilæam ; ibi me videbunt. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 10)
At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 15)
Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 16)
Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 17)
Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra: (Evangelium secundum Matthaeum 28, 18)
Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. (Evangelium secundum Marcum 1, 2)