Talált 12906 Eredmények: Ut
ita ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes: et magnificabant Deum Israël. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 31)
Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 32)
Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? (Evangelium secundum Matthaeum 15, 33)
Et præcepit turbæ ut discumberent super terram. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 35)
Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 38)
Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes: et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 1)
Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 3)
Faciem ergo cæli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 4)
Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 8)
Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 13)
At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 14)
Dicit illis Jesus: Vos autem, quem me esse dicitis? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 15)