Mosaico decorativo

Talált 12906 Eredmények: Ut

  • Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum. (Liber Exodus 34, 10)

  • Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis. (Liber Exodus 34, 15)

  • Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de Ægypto. (Liber Exodus 34, 18)

  • Primogenitum asini redimes ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes : nec apparebis in conspectu meo vacuus. (Liber Exodus 34, 20)

  • Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini. (Liber Exodus 34, 29)

  • Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere. (Liber Exodus 34, 30)

  • Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos, (Liber Exodus 34, 31)

  • Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos. (Liber Exodus 34, 35)

  • et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum, (Liber Exodus 35, 8)

  • candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium : (Liber Exodus 35, 14)

  • vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. (Liber Exodus 35, 19)

  • Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt. (Liber Exodus 35, 29)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina