Talált 12906 Eredmények: Ut
Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi. (Liber Exodus 21, 9)
Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat. (Liber Exodus 21, 13)
Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur. (Liber Exodus 21, 14)
Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur. (Liber Exodus 21, 15)
si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat. (Liber Exodus 21, 19)
Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est. (Liber Exodus 21, 21)
Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima, (Liber Exodus 21, 23)
Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit. (Liber Exodus 21, 26)
Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit. (Liber Exodus 21, 28)
Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident. (Liber Exodus 21, 29)
Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam, (Liber Exodus 21, 33)
reddet dominus cisternæ pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit. (Liber Exodus 21, 34)
