Talált 12906 Eredmények: Ut
In thesauris sapientiæ intellectus et scientiæ religiositas: execratio autem peccatoribus sapientia. (Liber Ecclesiasticus 1, 26)
execratio autem peccatori cultura Dei. (Liber Ecclesiasticus 1, 32)
Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem. (Liber Ecclesiasticus 2, 1)
Sustine sustentationes Dei: conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua. (Liber Ecclesiasticus 2, 3)
Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est? aut quis invocavit eum, et despexit illum? (Liber Ecclesiasticus 2, 12)
Væ dissolutis corde, qui non credunt Deo, et ideo non protegentur ab eo ! (Liber Ecclesiasticus 2, 15)
Judicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis. (Liber Ecclesiasticus 3, 2)
Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam. (Liber Ecclesiasticus 3, 5)
ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat. (Liber Ecclesiasticus 3, 10)
Benedictio patris firmat domos filiorum: maledictio autem matris eradicat fundamenta. (Liber Ecclesiasticus 3, 11)
et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua: eleemosyna enim patris non erit in oblivione. (Liber Ecclesiasticus 3, 15)
et in justitia ædificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua. (Liber Ecclesiasticus 3, 17)