Talált 12906 Eredmények: Ut
Non in sacrificiis tuis arguam te ; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. (Liber Psalmorum 49, 8)
Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo? (Liber Psalmorum 49, 13)
Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum? (Liber Psalmorum 49, 16)
Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei. (Liber Psalmorum 49, 23)
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci ; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. (Liber Psalmorum 50, 6)
Redde mihi lætitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. (Liber Psalmorum 50, 14)
Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea justitiam tuam. (Liber Psalmorum 50, 16)
Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique ; holocaustis non delectaberis. (Liber Psalmorum 50, 18)
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Jerusalem. (Liber Psalmorum 50, 20)
Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ; sicut novacula acuta fecisti dolum. (Liber Psalmorum 51, 4)
Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua. (Liber Psalmorum 51, 9)
Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi. (Liber Psalmorum 51, 10)