Talált 12906 Eredmények: Ut
Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat. (Liber Iob 29, 10)
eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor. (Liber Iob 29, 12)
Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo. (Liber Iob 29, 14)
Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. (Liber Iob 29, 18)
Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. (Liber Iob 29, 23)
Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei: (Liber Iob 30, 1)
quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni: (Liber Iob 30, 2)
qui inter hujuscemodi lætabantur, et esse sub sentibus delicias computabant: (Liber Iob 30, 7)
Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt. (Liber Iob 30, 14)
Redactus sum in nihilum: abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea. (Liber Iob 30, 15)
Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis. (Liber Iob 30, 16)
Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillæ et cineri. (Liber Iob 30, 19)