Talált 12906 Eredmények: Ut
Uxor quoque ejus Judaia, peperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoë: hi autem filii Bethiæ filiæ Pharaonis, quam accepit Mered. (Liber I Paralipomenon 4, 18)
Et qui stare fecit solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem: hæc autem verba vetera. (Liber I Paralipomenon 4, 22)
Filii Semei sedecim, et filiæ sex: fratres autem ejus non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adæquare summam filiorum Juda. (Liber I Paralipomenon 4, 27)
Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal, (Liber I Paralipomenon 4, 28)
Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal: hæc est habitatio eorum, et sedium distributio. (Liber I Paralipomenon 4, 33)
Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis, et ut quærerent pascua gregibus suis. (Liber I Paralipomenon 4, 39)
Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël, et non est ille reputatus in primogenitum. (Liber I Paralipomenon 5, 1)
Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt: primogenita autem reputata sunt Joseph.) (Liber I Paralipomenon 5, 2)
Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Jehiel, et Zachariam. (Liber I Paralipomenon 5, 7)
In diebus autem Saul præliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad. (Liber I Paralipomenon 5, 10)
Joël in capite, et Saphan secundus: Janai autem et Saphat in Basan. (Liber I Paralipomenon 5, 12)
Filii Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prælia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam. (Liber I Paralipomenon 5, 18)