Mosaico decorativo

Talált 12906 Eredmények: Ut

  • Egressa est autem statio Philisthiim, ut transcenderet in Machmas. (Liber I Samuelis 13, 23)

  • Et accidit quadam die ut diceret Jonathas filius Saul ad adolescentem armigerum suum: Veni, et transeamus ad stationem Philisthinorum, quæ est trans locum illum. Patri autem suo hoc ipsum non indicavit. (Liber I Samuelis 14, 1)

  • Erant autem inter ascensus per quos nitebatur Jonathas transire ad stationem Philisthinorum, eminentes petræ ex utraque parte, et quasi in modum dentium scopuli hinc et inde prærupti: nomen uni Boses, et nomen alteri Sene: (Liber I Samuelis 14, 4)

  • Dixit autem Jonathas ad adolescentem armigerum suum: Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis: quia non est Domino difficile salvare, vel in multis, vel in paucis. (Liber I Samuelis 14, 6)

  • si taliter locuti fuerint ad nos: Manete donec veniamus ad vos: stemus in loco nostro, nec ascendamus ad eos. (Liber I Samuelis 14, 9)

  • Si autem dixerint: Ascendite ad nos: ascendamus, quia tradidit eos Dominus in manibus nostris: hoc erit nobis signum. (Liber I Samuelis 14, 10)

  • Apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum: dixeruntque Philisthiim: En Hebræi egrediuntur de cavernis in quibus absconditi fuerant. (Liber I Samuelis 14, 11)

  • Et locuti sunt viri de statione ad Jonathan et ad armigerum ejus, dixeruntque: Ascendite ad nos, et ostendemus vobis rem. Et ait Jonathas ad armigerum suum: Ascendamus: sequere me: tradidit enim Dominus eos in manus Israël. (Liber I Samuelis 14, 12)

  • Ascendit autem Jonathas manibus et pedibus reptans, et armiger ejus post eum. Itaque alii cadebant ante Jonathan, alios armiger ejus interficiebat sequens eum. (Liber I Samuelis 14, 13)

  • Sed et Hebræi qui fuerant cum Philisthiim heri et nudiustertius, ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt ut essent cum Israël qui erant cum Saul et Jonatha. (Liber I Samuelis 14, 21)

  • Et salvavit Dominus in die illa Israël: pugna autem pervenit usque ad Bethaven. (Liber I Samuelis 14, 23)

  • Et viri Israël sociati sunt sibi in die illa: adjuravit autem Saul populum, dicens: Maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis. Et non manducavit universus populus panem: (Liber I Samuelis 14, 24)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina