Mosaico decorativo

Talált 12906 Eredmények: Ut

  • si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi gentem de medio nationum, per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum, extentumque brachium, et horribiles visiones juxta omnia quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Ægypto, videntibus oculis tuis: (Liber Deuteronomii 4, 34)

  • ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius præter eum. (Liber Deuteronomii 4, 35)

  • De cælo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum, et audisti verba illius de medio ignis: (Liber Deuteronomii 4, 36)

  • quia dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te præcedens in virtute sua magna ex Ægypto, (Liber Deuteronomii 4, 37)

  • ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo: et introduceret te, daretque tibi terram earum in possessionem, sicut cernis in præsenti die. (Liber Deuteronomii 4, 38)

  • Custodi præcepta ejus atque mandata, quæ ego præcipio tibi: ut bene sit tibi, et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. (Liber Deuteronomii 4, 40)

  • ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum, nec sibi fuerit inimicus ante unum et alterum diem, et ad harum aliquam urbium possit evadere: (Liber Deuteronomii 4, 42)

  • et hæc testimonia et cæremoniæ atque judicia, quæ locutus est ad filios Israël, quando egressi sunt de Ægypto, (Liber Deuteronomii 4, 45)

  • Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis. (Liber Deuteronomii 5, 4)

  • Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus: timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem. Et ait: (Liber Deuteronomii 5, 5)

  • Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis. (Liber Deuteronomii 5, 6)

  • Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus. (Liber Deuteronomii 5, 12)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina