Talált 1087 Eredmények: Usque

  • qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum. (Liber Exodus 26, 28)

  • Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium. (Liber Exodus 27, 5)

  • in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël. (Liber Exodus 27, 21)

  • Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ, a renibus usque ad femora : (Liber Exodus 28, 42)

  • Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni : non comedentur, quia sanctificata sunt. (Liber Exodus 29, 34)

  • arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël. (Liber Exodus 32, 20)

  • quibus ait : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ponat vir gladium super femur suum : ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum. (Liber Exodus 32, 27)

  • quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos : (Liber Exodus 36, 29)

  • Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret. (Liber Exodus 36, 33)

  • Præcipe Aaron et filiis ejus: Hæc est lex holocausti: cremabitur in altari tota nocte usque mane: ignis ex eodem altari erit. (Liber Leviticus 6, 9)

  • spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet. (Liber Leviticus 6, 11)

  • cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane. (Liber Leviticus 7, 15)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina