Talált 1054 Eredmények: Uri
Non adæquabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri. (Liber Iob 28, 17)
Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam ejus. (Liber Iob 28, 22)
Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat. (Liber Iob 29, 10)
Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi: (Liber Iob 29, 11)
Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum. (Liber Iob 29, 13)
Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi. (Liber Iob 30, 21)
si lætatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea ; (Liber Iob 31, 25)
Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi: (Liber Iob 33, 8)
Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijudicat. (Liber Iob 34, 3)
Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare? (Liber Iob 38, 31)
Numquid nosti tempus partus ibicum in petris, vel parturientes cervas observasti? (Liber Iob 39, 1)
Auditu auris audivi te: nunc autem oculus meus videt te. (Liber Iob 42, 5)