Talált 148 Eredmények: Unde

  • Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa. (Liber Genesis 13, 7)

  • At ille ait: Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam? (Liber Genesis 15, 8)

  • dixit ad illam: Agar ancilla Sarai, unde venis? et quo vadis? Quæ respondit: A facie Sarai dominæ meæ ego fugio. (Liber Genesis 16, 8)

  • Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit. (Liber Genesis 22, 14)

  • Unde appellavit eum Abundantiam: et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in præsentem diem. (Liber Genesis 26, 33)

  • Dixitque ad pastores: Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Haran. (Liber Genesis 29, 4)

  • Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris: unde omnia quæ præcepit tibi Deus, fac. (Liber Genesis 31, 16)

  • et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria. (Liber Genesis 42, 7)

  • Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus: unde præcepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ. (Liber Genesis 45, 1)

  • Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem. (Liber Exodus 15, 23)

  • Unde artifices venire compulsi, (Liber Exodus 36, 4)

  • Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum. (Liber Exodus 36, 13)


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina