Mosaico decorativo

Talált 25898 Eredmények: Um

  • Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna. (Epistula I Ioannis 5, 20)

  • propter veritatem, quæ permanet in nobis, et nobiscum erit in æternum. (Epistula II Ioannis 1, 2)

  • Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate. (Epistula II Ioannis 1, 3)

  • Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre. (Epistula II Ioannis 1, 4)

  • Et nunc rogo te domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum. (Epistula II Ioannis 1, 5)

  • Et hæc est caritas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis. (Epistula II Ioannis 1, 6)

  • Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem: hic est seductor, et antichristus. (Epistula II Ioannis 1, 7)

  • Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet. (Epistula II Ioannis 1, 9)

  • Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis. (Epistula II Ioannis 1, 10)

  • Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum: spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui: ut gaudium vestrum plenum sit. (Epistula II Ioannis 1, 12)

  • Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas. (Epistula III Ioannis 1, 3)

  • Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. (Epistula III Ioannis 1, 4)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina