Talált 25898 Eredmények: Um
scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam. (Epistula ad Hebraeos 12, 17)
et tubæ sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum. (Epistula ad Hebraeos 12, 19)
Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum, et tremebundus. (Epistula ad Hebraeos 12, 21)
Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam, (Epistula ad Hebraeos 12, 22)
et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum, (Epistula ad Hebraeos 12, 23)
et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. (Epistula ad Hebraeos 12, 24)
Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus. (Epistula ad Hebraeos 12, 25)
Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum. (Epistula ad Hebraeos 12, 26)
Quod autem, Adhuc semel, dicit: declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia. (Epistula ad Hebraeos 12, 27)
Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam: per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia. (Epistula ad Hebraeos 12, 28)
Etenim Deus noster ignis consumens est. (Epistula ad Hebraeos 12, 29)
Mementote vinctorum, tamquam simul vincti: et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes. (Epistula ad Hebraeos 13, 3)