Talált 25898 Eredmények: Um
Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. (Epistula II ad Timotheum 1, 12)
Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu. (Epistula II ad Timotheum 1, 13)
Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis. (Epistula II ad Timotheum 1, 14)
sed cum Romam venisset, sollicite me quæsivit, et invenit. (Epistula II ad Timotheum 1, 17)
Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. (Epistula II ad Timotheum 2, 6)
Intellige quæ dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. (Epistula II ad Timotheum 2, 7)
Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, (Epistula II ad Timotheum 2, 8)
in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum. (Epistula II ad Timotheum 2, 9)
Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti. (Epistula II ad Timotheum 2, 10)
Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus: (Epistula II ad Timotheum 2, 11)
si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest. (Epistula II ad Timotheum 2, 13)
Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. (Epistula II ad Timotheum 2, 14)