Talált 25898 Eredmények: Um
At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo. (Epistula ad Galatas 3, 25)
Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. (Epistula ad Galatas 3, 27)
Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. (Epistula ad Galatas 3, 28)
Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes. (Epistula ad Galatas 3, 29)
Dico autem: quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: (Epistula ad Galatas 4, 1)
sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre: (Epistula ad Galatas 4, 2)
ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. (Epistula ad Galatas 4, 3)
At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, (Epistula ad Galatas 4, 4)
ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. (Epistula ad Galatas 4, 5)
Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater. (Epistula ad Galatas 4, 6)
Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius, et hæres per Deum. (Epistula ad Galatas 4, 7)
Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis. (Epistula ad Galatas 4, 8)