Talált 25898 Eredmények: Um
Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis: nos autem ut reprobi simus. (Epistula II ad Corinthios 13, 7)
Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate. (Epistula II ad Corinthios 13, 8)
Gaudemus enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus, vestram consummationem. (Epistula II ad Corinthios 13, 9)
Ideo hæc absens scribo, ut non præsens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in ædificationem, et non in destructionem. (Epistula II ad Corinthios 13, 10)
De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. (Epistula II ad Corinthios 13, 11)
Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen. (Epistula II ad Corinthios 13, 13)
Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis: (Epistula ad Galatas 1, 1)
et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ. (Epistula ad Galatas 1, 2)
qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri, (Epistula ad Galatas 1, 4)
cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen. (Epistula ad Galatas 1, 5)
Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium: (Epistula ad Galatas 1, 6)
quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi. (Epistula ad Galatas 1, 7)