Talált 25898 Eredmények: Um
Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. (Epistula ad Romanos 11, 32)
O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus ! (Epistula ad Romanos 11, 33)
Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? (Epistula ad Romanos 11, 34)
Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sæcula. Amen. (Epistula ad Romanos 11, 36)
Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. (Epistula ad Romanos 12, 1)
Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: (Epistula ad Romanos 12, 4)
ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. (Epistula ad Romanos 12, 5)
Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei, (Epistula ad Romanos 12, 6)
sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, (Epistula ad Romanos 12, 7)
Dilectio sine simulatione: odientes malum, adhærentes bono: (Epistula ad Romanos 12, 9)
necessitatibus sanctorum communicantes: hospitalitatem sectantes. (Epistula ad Romanos 12, 13)
Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus: (Epistula ad Romanos 12, 15)