Mosaico decorativo

Talált 25898 Eredmények: Um

  • Virum hunc comprehensum a Judæis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est. (Actus Apostolorum 23, 27)

  • Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum. (Actus Apostolorum 23, 28)

  • Quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis. (Actus Apostolorum 23, 29)

  • Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverant illi, misi eum ad te, denuntians et accusatoribus ut dicant apud te. Vale. (Actus Apostolorum 23, 30)

  • Milites ergo secundum præceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem. (Actus Apostolorum 23, 31)

  • Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra. (Actus Apostolorum 23, 32)

  • Qui cum venissent Cæsaream, et tradidissent epistolam præsidi, statuerunt ante illum et Paulum. (Actus Apostolorum 23, 33)

  • Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia: (Actus Apostolorum 23, 34)

  • Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Jussitque in prætorio Herodis custodiri eum. (Actus Apostolorum 23, 35)

  • Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt præsidem adversus Paulum. (Actus Apostolorum 24, 1)

  • Et citato Paulo cœpit accusare Tertullus, dicens: Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam, (Actus Apostolorum 24, 2)

  • semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione. (Actus Apostolorum 24, 3)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina