Talált 25898 Eredmények: Um
et viderunt Deum Israël : et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est. (Liber Exodus 24, 10)
Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt. (Liber Exodus 24, 11)
senioribus ait : Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum : si quid natum fuerit quæstionis, referetis ad eos. (Liber Exodus 24, 14)
Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem, (Liber Exodus 24, 15)
et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus : septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. (Liber Exodus 24, 16)
Erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël. (Liber Exodus 24, 17)
Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem : et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus. (Liber Exodus 24, 18)
Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas. (Liber Exodus 25, 2)
Hæc sunt autem quæ accipere debeatis : aurum, et argentum, et æs, (Liber Exodus 25, 3)
hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, (Liber Exodus 25, 4)
et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim : (Liber Exodus 25, 5)
oleum ad luminaria concinnanda : aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris : (Liber Exodus 25, 6)