Talált 25898 Eredmények: Um
Sitque pulvis super omnem terram Ægypti : erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti. (Liber Exodus 9, 9)
Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in cælum : factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis : (Liber Exodus 9, 10)
Dixitque Dominus ad Moysen : Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 9, 13)
Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum : ut scias quod non sit similis mei in omni terra. (Liber Exodus 9, 14)
Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra. (Liber Exodus 9, 15)
Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. (Liber Exodus 9, 16)
Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum ? (Liber Exodus 9, 17)
Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quæ habes in agro : homines enim, et jumenta, et universa quæ inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur. (Liber Exodus 9, 19)
Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, fecit confugere servos suos et jumenta in domos : (Liber Exodus 9, 20)
qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris. (Liber Exodus 9, 21)
Et dixit Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in cælum, ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra Ægypti. (Liber Exodus 9, 22)
Extenditque Moyses virgam in cælum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram : pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti. (Liber Exodus 9, 23)