Talált 805 Eredmények: Tuum
Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, (Evangelium secundum Matthaeum 6, 17)
Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 21)
Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 22)
Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt: ipsæ tenebræ quantæ erunt? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 23)
Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 6)
Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 15)
honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 19)
Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 14)
Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 37)
Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 39)
et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 25)
Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 52)