Talált 127 Eredmények: Tradidit
deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit. (Liber Genesis 27, 17)
Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit. (Liber Genesis 30, 9)
Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos: cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum. (Liber Genesis 30, 35)
Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris: unde omnia quæ præcepit tibi Deus, fac. (Liber Genesis 31, 16)
Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et quidquid fiebat, sub ipso erat. (Liber Genesis 39, 22)
At custos carceris tradidit eos Joseph, qui et ministrabat eis: aliquantulum temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur. (Liber Genesis 40, 4)
Tradidit ergo illos custodiæ tribus diebus. (Liber Genesis 42, 17)
Ad quam locuta filia Pharaonis : Accipe, ait, puerum istum, et nutri mihi : ego dabo tibi mercedem tuam. Suscepit mulier, et nutrivit puerum : adultumque tradidit filiæ Pharaonis. (Liber Exodus 2, 9)
Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat. (Liber Exodus 21, 13)
tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat. (Liber Exodus 36, 3)
Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis. (Liber Numeri 7, 6)
Exaudivitque Dominus preces Israël, et tradidit Chananæum, quem ille interfecit subversis urbibus ejus: et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema. (Liber Numeri 21, 3)