Talált 2474 Eredmények: Tor
Et Nehemiæ erat oratio hunc habens modum: Domine Deus omnium creator, terribilis et fortis, justus et misericors, qui solus est bonus rex, (Liber II Maccabaeorum 1, 24)
sed et de præliis quæ pertinent ad Antiochum Nobilem et filium ejus Eupatorem, (Liber II Maccabaeorum 2, 21)
Considerantes enim multitudinem librorum, et difficultatem volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum, (Liber II Maccabaeorum 2, 25)
Sicut hi qui præparant convivium, et quærunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam, libenter laborem sustinemus. (Liber II Maccabaeorum 2, 28)
Veritatem quidem de singulis auctoribus concedentes, ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes. (Liber II Maccabaeorum 2, 29)
Etenim intellectum colligere, et ordinare sermonem, et curiosius partes singulas quasque disquirere, historiæ congruit auctori: (Liber II Maccabaeorum 2, 31)
Hinc ergo narrationem incipiemus: de præfatione tantum dixisse sufficiat. Stultum etenim est ante historiam effluere, in ipsa autem historia succingi. (Liber II Maccabaeorum 2, 33)
Subito autem Heliodorus concidit in terram, eumque multa caligine circumfusum rapuerunt, atque in sella gestatoria positum ejecerunt. (Liber II Maccabaeorum 3, 27)
Si quem habes hostem, aut regni tui insidiatorem, mitte illuc, et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit: eo quod in loco sit vere Dei quædam virtus. (Liber II Maccabaeorum 3, 38)
Nam ipse, qui habet in cælis habitationem, visitator et adjutor est loci illius, et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit. (Liber II Maccabaeorum 3, 39)
Simon autem prædictus, pecuniarum et patriæ delator, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset ad hæc, et ipse fuisset incentor malorum: (Liber II Maccabaeorum 4, 1)
provisoremque civitatis, ac defensorem gentis suæ, et æmulatorem legis Dei, audebat insidiatorem regni dicere. (Liber II Maccabaeorum 4, 2)