Talált 2474 Eredmények: Tor
Fuit autem exercitus bellatorum ejus, qui procedebant ad prælia sub manu Jehiel scribæ, Maasiæque doctoris, et sub manu Hananiæ, qui erat de ducibus regis. (Liber II Paralipomenon 26, 11)
Omnisque numerus principum per familias, virorum fortium duorum millium sexcentorum. (Liber II Paralipomenon 26, 12)
Et sub eis universus exercitus trecentorum et septem millium quingentorum, qui erant apti ad bella, et pro rege contra adversarios dimicabant. (Liber II Paralipomenon 26, 13)
Occiditque Phacee filius Romeliæ, de Juda centum viginti millia in die uno, omnes viros bellatores: eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 28, 6)
Dimiseruntque viri bellatores prædam, et universa quæ ceperant, coram principibus, et omni multitudine. (Liber II Paralipomenon 28, 14)
Sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud, extulerunt omnem immunditiam quam intro repererant in vestibulo domus Domini: quam tulerunt Levitæ, et asportaverunt ad torrentem Cedron foras. (Liber II Paralipomenon 29, 16)
Omni autem turba adorante, cantores, et ii qui tenebant tubas, erant in officio suo donec compleretur holocaustum. (Liber II Paralipomenon 29, 28)
Porro numerus holocaustorum quæ obtulit multitudo, hic fuit: tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos. (Liber II Paralipomenon 29, 32)
Sacerdotes vero pauci erant, nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent: unde et Levitæ fratres eorum adjuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur antistites: Levitæ quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes. (Liber II Paralipomenon 29, 34)
Fuerunt ergo holocausta plurima, adipes pacificorum, et libamina holocaustorum: et completus est cultus domus Domini. (Liber II Paralipomenon 29, 35)
et surgentes destruxerunt altaria quæ erant in Jerusalem, atque universa in quibus idolis adolebatur incensum, subvertentes, projecerunt in torrentem Cedron. (Liber II Paralipomenon 30, 14)
Et hilaritate perfusa omnis turba Juda, tam sacerdotum et Levitarum, quam universæ frequentiæ quæ venerat ex Israël: proselytorum quoque de terra Israël, et habitantium in Juda. (Liber II Paralipomenon 30, 25)