Talált 2474 Eredmények: Tor
quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum: (Epistula ad Titum 3, 6)
Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro, (Epistulam ad Philemonem 1, 1)
Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. (Epistulam ad Philemonem 1, 7)
Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei. (Epistulam ad Philemonem 1, 24)
qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis: (Epistula ad Hebraeos 1, 3)
Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis? (Epistula ad Hebraeos 1, 14)
Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. (Epistula ad Hebraeos 2, 10)
Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. (Epistula ad Hebraeos 4, 12)
Perfectorum autem est solidus cibus: eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali. (Epistula ad Hebraeos 5, 14)
ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones. (Epistula ad Hebraeos 6, 12)
Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus: (Epistula ad Hebraeos 7, 26)
sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo. (Epistula ad Hebraeos 8, 2)