Talált 2474 Eredmények: Tor
Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. (Epistula I ad Corinthios 4, 1)
Hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. (Epistula I ad Corinthios 4, 2)
Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi. (Epistula I ad Corinthios 4, 16)
Nunc autem scripsi vobis non commisceri: si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere. (Epistula I ad Corinthios 5, 11)
neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. (Epistula I ad Corinthios 6, 10)
Circumcisio nihil est, et præputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei. (Epistula I ad Corinthios 7, 19)
Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. (Epistula I ad Corinthios 10, 10)
Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. (Epistula I ad Corinthios 11, 1)
Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. (Epistula I ad Corinthios 12, 28)
Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetæ? numquid omnes doctores? (Epistula I ad Corinthios 12, 29)
Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis. (Epistula I ad Corinthios 14, 12)
Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo. (Epistula I ad Corinthios 14, 33)