Talált 2474 Eredmények: Tor
Et oblitus est Israël factoris sui, et ædificavit delubra ; et Judas multiplicavit urbes munitas ; et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit ædes illius. (Prophetia Osee 8, 14)
Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis: (Prophetia Osee 9, 2)
Speculator Ephraim cum Deo meo, propheta laqueus ruinæ factus est super omnes vias ejus ; insania in domo Dei ejus. (Prophetia Osee 9, 8)
Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine ; et Ephraim educet ad interfectorem filios suos. (Prophetia Osee 9, 13)
Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariæ ; quia luxit super eum populus ejus, et æditui ejus super eum exsultaverunt in gloria ejus, quia migravit ab eo. (Prophetia Osee 10, 5)
Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi ultori. Confusio Ephraim capiet, et confundetur Israël in voluntate sua. (Prophetia Osee 10, 6)
Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me. (Prophetia Osee 13, 4)
Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis ; prævaricatores vero corruent in eis. (Prophetia Osee 14, 10)
Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ: si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum? (Prophetia Ioel 1, 2)
Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri. (Prophetia Ioel 1, 11)
Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum: (Prophetia Ioel 1, 14)
Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terræ: quia venit dies Domini, quia prope est. (Prophetia Ioel 2, 1)