Talált 150 Eredmények: Testimonium

  • et videre illum dicentem mihi: Festina, et exi velociter ex Jerusalem: quoniam non recipient testimonium tuum de me. (Actus Apostolorum 22, 18)

  • præscientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi pharisæus. (Actus Apostolorum 26, 5)

  • qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, (Epistula ad Romanos 2, 15)

  • Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. (Epistula ad Romanos 8, 16)

  • Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto: (Epistula ad Romanos 9, 1)

  • Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. (Epistula ad Romanos 10, 2)

  • Nam: Non adulterabis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum. (Epistula ad Romanos 13, 9)

  • Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis: (Epistula I ad Corinthios 1, 6)

  • Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi. (Epistula I ad Corinthios 2, 1)

  • invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt. (Epistula I ad Corinthios 15, 15)

  • Nam gloria nostra hæc est: testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos. (Epistula II ad Corinthios 1, 12)

  • quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt, (Epistula II ad Corinthios 8, 3)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina