Talált 2069 Eredmények: Testimonium Domini
Respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc, dicens: Ex quo cœperunt offerri primitiæ in domo Domini, comedimus, et saturati sumus, et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo: reliquarum autem copia est ista, quam cernis. (Liber II Paralipomenon 31, 10)
Præcepit igitur Ezechias ut præpararent horrea in domo Domini. Quod cum fecissent, (Liber II Paralipomenon 31, 11)
exceptis maribus ab annis tribus et supra, cunctis qui ingrediebantur templum Domini, et quidquid per singulos dies conducebat in ministerio, atque observationibus juxta divisiones suas, (Liber II Paralipomenon 31, 16)
in universa cultura ministerii domus Domini, juxta legem et cæremonias, volens requirere Deum suum in toto corde suo: fecitque, et prosperatus est. (Liber II Paralipomenon 31, 21)
Humiliatusque est postea, eo quod exaltatum fuisset cor ejus, tam ipse quam habitatores Jerusalem: et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiæ. (Liber II Paralipomenon 32, 26)
Ædificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: In Jerusalem erit nomen meum in æternum. (Liber II Paralipomenon 33, 4)
Ædificavit autem ea cuncto exercitui cæli in duobus atriis domus Domini. (Liber II Paralipomenon 33, 5)
et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini: aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Jerusalem: et projecit omnia extra urbem. (Liber II Paralipomenon 33, 15)
Porro instauravit altare Domini, et immolavit super illud victimas, et pacifica, et laudem: præcepitque Judæ ut serviret Domino Deo Israël. (Liber II Paralipomenon 33, 16)
Reliqua autem gestorum Manasse, et obsecratio ejus ad Deum suum, verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israël, continentur in sermonibus regum Israël. (Liber II Paralipomenon 33, 18)
Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus: et cunctis idolis quæ Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit. (Liber II Paralipomenon 33, 22)
Et non est reveritus faciem Domini, sicut reveritus est Manasses pater ejus, et multo majora deliquit. (Liber II Paralipomenon 33, 23)