Mosaico decorativo

Talált 2069 Eredmények: Testimonium Domini

  • Sed et de filiis meis (filios enim mihi multos dedit Dominus) elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israël, (Liber I Paralipomenon 28, 5)

  • Nunc ergo coram universo cœtu Israël audiente Deo nostro, custodite, et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri: ut possideatis terram bonam, et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum. (Liber I Paralipomenon 28, 8)

  • necnon et omnium quæ cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum, (Liber I Paralipomenon 28, 12)

  • divisionumque sacerdotalium et Leviticarum, in omnia opera domus Domini, et in universa vasa ministerii templi Domini. (Liber I Paralipomenon 28, 13)

  • Altari autem, in quo adoletur incensum, aurum purissimum dedit: ut ex ipso fieret similitudo quadrigæ cherubim extendentium alas, et velantium arcam fœderis Domini. (Liber I Paralipomenon 28, 18)

  • Omnia, inquit, venerunt scripta manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris. (Liber I Paralipomenon 28, 19)

  • Dixit quoque David Salomoni filio suo: Viriliter age, et confortare, et fac: ne timeas, et ne paveas: Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini. (Liber I Paralipomenon 28, 20)

  • Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum: in omne ministerium domus Domini assistunt tibi, et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere omnia præcepta tua. (Liber I Paralipomenon 28, 21)

  • Et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesauros domus Domini per manum Jahiel Gersonitis. (Liber I Paralipomenon 29, 8)

  • Seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis placuit: et paruit illi omnis Israël. (Liber I Paralipomenon 29, 23)

  • Altare quoque æneum quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini: quod et requisivit Salomon, et omnis ecclesia. (Liber II Paralipomenon 1, 5)

  • Ascenditque Salomon ad altare æneum, coram tabernaculo fœderis Domini, et obtulit in eo mille hostias. (Liber II Paralipomenon 1, 6)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina