Talált 1952 Eredmények: Testamenti Domini Dei Iudicium Iudicium
Et qui procul sunt, venient, et ædificabunt in templo Domini: et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri. (Prophetia Zachariae 6, 15)
Et factum est in anno quarto Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam, in quarta mensis noni, qui est Casleu. (Prophetia Zachariae 7, 1)
Et miserunt ad domum Dei Sarasar et Rogommelech, et viri qui erant cum eo, ad deprecandam faciem Domini: (Prophetia Zachariae 7, 2)
ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum, et prophetis, loquentes: Numquid flendum est mihi in quinto mense, vel sanctificare me debeo, sicut jam feci multis annis? (Prophetia Zachariae 7, 3)
Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens: (Prophetia Zachariae 7, 4)
Et factum est verbum Domini ad Zachariam, dicens: (Prophetia Zachariae 7, 8)
Et factum est verbum Domini exercituum, dicens: (Prophetia Zachariae 8, 1)
Hæc dicit Dominus exercituum: Reversus sum ad Sion, et habitabo in medio Jerusalem: et vocabitur Jerusalem civitas veritatis, et mons Domini exercituum mons sanctificatus. (Prophetia Zachariae 8, 3)
Hæc dicit Dominus exercituum: Confortentur manus vestræ, qui auditis in his diebus sermones istos per os prophetarum, in die qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum ædificaretur. (Prophetia Zachariae 8, 9)
Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens: (Prophetia Zachariae 8, 18)
et vadant habitatores, unus ad alterum, dicentes: Eamus, et deprecemur faciem Domini, et quæramus Dominum exercituum: vadam etiam ego. (Prophetia Zachariae 8, 21)
Et venient populi multi, et gentes robustæ, ad quærendum Dominum exercituum in Jerusalem, et deprecandam faciem Domini. (Prophetia Zachariae 8, 22)