Talált 1179 Eredmények: Terra Recuperatione
Et juravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan, et comitibus eorum, dicens: Nolite timere servire Chaldæis: habitate in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis. (Liber Ieremiae 40, 9)
a facie Chaldæorum: timebant enim eos, quia percusserat Ismahel filius Nathaniæ Godoliam filium Ahicam, quem præposuerat rex Babylonis in terra Juda. (Liber Ieremiae 41, 18)
Si quiescentes manseritis in terra hac, ædificabo vos, et non destruam: plantabo, et non evellam: jam enim placatus sum super malo quod feci vobis. (Liber Ieremiae 42, 10)
et dabo vobis misericordias, et miserebor vestri, et habitare vos faciam in terra vestra. (Liber Ieremiae 42, 12)
Si autem dixeritis vos: Non habitabimus in terra ista, nec audiemus vocem Domini Dei nostri, (Liber Ieremiae 42, 13)
gladius quem vos formidatis ibi comprehendet vos in terra Ægypti: et fames, pro qua estis solliciti, adhærebit vobis in Ægypto, et ibi moriemini. (Liber Ieremiae 42, 16)
Et non audivit Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum, et universus populus, vocem Domini, ut manerent in terra Juda. (Liber Ieremiae 43, 4)
Sed tollens Johanan filius Caree, et universi principes bellatorum, universos reliquiarum Juda, qui reversi fuerant de cunctis gentibus ad quas fuerant ante dispersi, ut habitarent in terra Juda, (Liber Ieremiae 43, 5)
et succendet ignem in delubris deorum Ægypti, et comburet ea, et captivos ducet illos, et amicietur terra Ægypti sicut amicitur pastor pallio suo, et egredietur inde in pace: (Liber Ieremiae 43, 12)
et conteret statuas domus solis quæ sunt in terra Ægypti, et delubra deorum Ægypti comburet igni. (Liber Ieremiae 43, 13)
Verbum quod factum est per Jeremiam ad omnes Judæos qui habitabant in terra Ægypti, habitantes in Magdalo, et in Taphnis, et in Memphis, et in terra Phatures, dicens: (Liber Ieremiae 44, 1)
provocantes me in operibus manuum vestrarum, sacrificando diis alienis in terra Ægypti, in quam ingressi estis ut habitetis ibi: et dispereatis, et sitis in maledictionem et in opprobrium cunctis gentibus terræ? (Liber Ieremiae 44, 8)